1Ave, regina sapientia, Dominus te salvet cum tua sorore sancta pura simplicitate. 2Domina sancta paupertas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta humilitate.3Domina sancta caritas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta obedientia. 4Sanctissimae virtutes, omnes vos salvet Dominus, a quo venitis et proceditis. 5Nullus homo est penitus in toto mundo, qui unam ex vobis possit habere, nisi prius moriatur. 6Qui unam habet et alias non offendit, omnes habet. 7Et qui unam offendit, nullam habet et omnes offendit (cfr. Iac 2, 10). 8Et unaquaque confundit vitia et peccata.9Sancta sapientia confundit Satan et omnes malitias eius.10Pura sancta simplicitas confundit omnem sapientiam huius mundi (cf. 1 Cor 2,6) et sapientiam corporis. 11Sancta paupertas confundit cupiditatem et avaritiam et curas huius saeculi. 12 Sancta humilitas confundit superbiam et omnes homines, qui sunt in mundo, similiter et omnia, quae in mundo sunt. 13Sancta caritas confundit omnes diabolicas et carnales tentationes et omnes carnales timores (cfr. Joa 4,18). 14Sancta obedientia confundit omnes corporales et carnales voluntates 15et habet mortificatum corpus suum ad obedientiam spiritus et ad obedientiam fratris sui 16et est subditus et suppositus omnibus hominibus, qui sunt in mundo7et non tantum solis hominibus, sed etiam omnibus bestiis et feris, 18ut possint facere de eo, quicquid voluerint, quantum fuerit eis datum desuper a Domino (cfr. Joa 19,11).