1 Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia, in castitate et sine proprio, et Domini nostri Jesu Christi doctrinam et vestigia sequi (cfr. 1Petr 2,21), qui dicit:
2 “Si vis perfectus esse, vade et vende omnia (Lc 18,22) quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me” (Mt 19,21).
3 Et: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me” (Mt 16,24).
4 Item: “Si quis vult venire ad me et non odit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et ani-mam suam, non potest meus esse dis-cipulus” (Lc 14,26).
5 Et: “Omnis, qui reliquerit patrem aut matrem, fratres aut soro-res, uxorem aut filios, domos aut agros propter me, centu-plum accipiet et vitam aeternam possi-debit” (Mt 19,29; Mc 10,29; Lc 18,29).